라틴어 문장 검색

Ergo sagita, memor dextre que miserat illam, Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:7)
Vertit in arma manus et spem deponit in armis, Sed cassis torpore iacet, scalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:4)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis Phoebi cessaret otia nervus agens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:24)
Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:148)
[0438A] Illic taurus terram pedibus vexando, mugitibus intonando, sui duelli fulmina praecinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:149)
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:27)
Calcare si vis colla superbiae, Flatus tumoris, fulmina spiritus, Pensa caducae pondus originis, Vitae labores mortis et apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:12)
Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in Hercule.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:11)
Nam ut ait Seneca, "Fulmen estubi cum potestate habitat iracundia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:9)
quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 2:2)
Hac mole casus inopini Constantio icto, quasi fulmine Fati, primates, consilio secunda vigilia convocato, properarunt omnes in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:1)
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 4:1)
Et qui saepe ad fortiter faciendum hortabatur et singulos, dissuasor pugnandi, contemptus videbatur et timidus, mortem fortasse metuens adventantem, ut in Tageticis libris legitur vel fulmine mox tangendos adeo hebetari, ut nec tonitruum nec maiores aliquos possint audire fragores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION